monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > bnf8562.63 > bnf12590.92 > sectio 110 > 67 > Psalmi, 114 > 58 > vel psalmi quare dicantur. > bnf12590.97 > 216 > bnf10439.92 r > sectio 10 > an certe unus liber debeat nuncupari. > sectio 116 > csg51.231 > sectio 5 > sectio 3 > bnf2607.13 > sectio 9 > csg42.19 > sectio 15 > sectio 4 > bnf8562.15 > sectio 296 > 9 > bnf12590.252 >
>>> Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO PRIMUS. Aleph

Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, PROLOGUS

1 [Quidam mss., Licet mysticae quoque. Quidam cum ant. edit., Licet mystico quoque. Alii demum et Rom. edit. ut in textu. Iterum eadem edit. sola, tamen in eo quantum excellat ethnica, psalmi huius declarat gratia. Quem locum ut ita decurtaret, eius dubio procul obscuritate effectum est. Ut autem ei lucem aliquam afferamus, monendum duximus voces, in eo, referri oportere ad illas, velut tubae sono; hoc est, suavitate carminis, et psallendi dulcedine, ut continuo Sanctus explicat.] Licet mystica quaeque velut tubae increpuerit sono David propheta: tamen moralium magnus magister in eo quantum excellat Ethica, psalmi huius summa declarat gratia. Siquidem cum suavis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suavitate carminis, et psallendi dulcedine delectat aures, animumque demulcet. Meritoque plerisque locis moralium sententias psalmorum tamquam stellarum diffundit lumina, quae lucent atque [Rom. edit., emicant in orbe, sanctus Propheta diffundit.] emicant: centesimum vero et octavum decimum psalmum, velut pleni luminis solem meridiano ferventem calore, [Mss. nonnulli, in processu libri quasi plenam ipsius constituit aetatem. Alii ac edit. inter se consentiunt, nisi quod pro in processu, pauci legunt in provecta; Rom. edit., imperfecta.] in processa libri constituit aetate; ut neque matutini ortus semiplena exordia, neque vespertini occasus quidam senilis defectus, [Rom. edit., claritatis aliquid perfecti splendori decerperent.] claritati aliquid perfecti splendoris decerperent. Quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut quemadmodum parvulorum ingenia primis litterarum elementis [Rom edit., legendi usum addiscunt: ita nos huiusmodi, etc.] assuescunt discendi usum assumere; ita etiam nos huiusmodi elementis usum discamus vivendi.
2 Litteris autem singulis octonos versiculos ascripsit; ut simul et unitatem [Vet. edit. et mss. non pauci verbo doceret, addunt non pluralitatem.] doceret (unitas enim coercet omnia et regit, cui subiecta omnia sunt) et purgationem legitimae sanctificationis [Rom. edit. voci sanctificationis, subdit verbum astrueret.] Octava enim die solemnis [Eadem Rom. edit., purgatio ex Lege est: et octava die . . . . statuta est, quia totus, etc.] purgatio vel ex Lege est [Levit. XII, 3 ] [et 4]; quia octava die circumcisionis solemnitas impleri statuta est: vel quia totus mundus coinquinatus erat peccatis nostris, et septem illis pollutus diebus. Ubi autem venit resurrectionis dies, convivificati Domino Iesu resurreximus, et erecti sumus, in novitate vitae ablutionis gratiam praeferentes. Meritoque primogenita offerimus animantia in figura primogeniti Filii Dei, castitatis et simplicitatis, spiritale sacrificium acceptum Deo, non quarto aut quinto die; ne immundum aut inconsummatum sacrificium sit: sed octava die qua omnes in Christi resurrectione non solum resuscitati, sed etiam confirmati sumus. Unde licet in baptismate plena sit statim purgatio: tamen quia ablutionis ipsius sacrificiique rationem baptizatus debet cognoscere, [Quodnam sit illud sacrificium, Baptizatus non offerebat, nisi octavum ingrederetur diem, haud facile apud antiquos reperias. Difficultatem vero etiam illud auget, quod certum est Eucharistiam initiatis statim post acceptum baptisma administrari olim solitam. Attamen cum Ambrosius hic non de simplici communione, sed de sacrificio loquatur; ita potest hoc disciplinae ecclesiasticae caput, quod forte Mediolani tantum obtinebat, explicari: Praebebatur quidem neophyto statim e sacris fontibus egresso divinum sacramentum, sed forte depromptum e turricula super altari erecta vel ex aurea argenteave columba ibidem, aut in baptisterio suspensa. in quibus olim illud asservabatur; sicut ex vita S. Basilii ab Amphilochio scripta, ex supplici libello in actione 5 Conc. Constant. sub Menna celebrati a clericis et monachis Antiochenis oblato, item ex Paulino, Gregorio Tur. atque aliis multi observarunt. Verum interim a sacrificio per dies septem aberant, dum plenius mysteriorum cognitione informarentur. Certe praecipuam priscis illis antistitibus curam fuisse recens baptizatos instituendi doctrina mysteriorum quae prius eosdem celata fuerant, non solum PP. Graecorum homiliae in diebus paschatis, et plures Augustini sermones, nimirum 127, 129, 260 et 262 testantur; sed Ambrosius ipse in lib. de Mysteriis, qui e sermonibus hac ipsa de causa habitis constat, planum facit: Nunc de mysteriis, inquit, dicere tempus admonet, atque ipsam sacramentorum rationem edere: quam ante baptismum si putassemus insinuandam nondum initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur. Libros quoque de Sacramentis, quos aut Ambrosii aut saltem eiusdem aevi auctoris esse in confesso est, ad neophytorum gregem pronuntiatos fuisse probant ista ex lib. V, cap. 3: Gaudet Ecclesia de redemptione multorum, et astare sibi familiam candidatum spiritali exsultatione laetatur. Cum illi demum instructiores facti essent, tum illos oblationem suam, id est, panem a sacerdote consecrandum ad altaria solitos afferre credibile est. Nam moris fuisse, ut unusquisque panem unde communicaturus erat, ipse offerret, cum miraculum de muliere Christi praesentiam in sacramento non credente relatum in vita Gregorii Magni satis ostendit, tum locus e libro de septem Ecclesiae gradibus non obscure significat. Sic autem habet: Sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro est sacramenti dispositio. Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Porro neophytos sacrificio adesse non consuevisse, hoc videtur confirmare quod Ambrosius ac Augustinus citatis locis eos sacramentum quidem in altari vidisse asserant, de sacrificio autem plane sileant. Adde dubium esse nemini eosdem non prius gregi aliorum fidelium coniunctos fuisse, quam stolam candidam deponerent.] non offert sacrificium, nisi octavum [Rom. edit., ingrediatur in diem, ut innuas quod informatus, etc.] ingrediatur diem; ut informatus agnitione sacramentorum coelestium non quasi rudis, sed quasi rationis capax, tunc demum suum munus altaribus sacris offerat, cum coeperit esse instructior; ne offerentis inscitia contaminet oblationis mysterium.
3 Titulus autem Psalmi, Alleluia est; hoc est, laus Dei. In his enim hymnis vere Deus laudatur, in quibus est peccatorum remissio. Denique in superiore psalmo passio Domini praemissa est; quae mundum hunc diluit, ut dignos faceret populos qui Deum immaculato ore laudarent. Ipsa quoque litterarum elementa, ut omnia Hebraea nomina, non sunt rationabilis interpretationis vacua atque immunia, quorum significationes locis suis aperiemus. [Rom. edit., Psalmus centesimus decimus . . . . . et centesimus undecimus per has, etc. Ubi sane voluit legitimum numerandi ordinem restituere. Sed manifestum est Ambrosium id quod certum credebat, primo loco: quod vero non ita certum, secundo posuisse.] Centesimus et undecimus psalmus per has litteras in Hebraeo in principiis versiculorum digestus est, et est totus ethicus: et centesimus decimus mihi ita scriptus videtur. Denique vicenos et binos versus habent, et singulis versibus singulae explicantur sententiae. Unde et per [Hanc fuisse veterum communem opinionem, sed ab ea recentiores quosdam descivisse docuimus ad calcem col. 739, quam annotationem tibi consulere, si libet, licet.] metra asseruntur esse descripti.
Ambrosius HOME